Ulixes Arminius... 的个人资料STVDIVM LATINVM日志留言簿 工具 帮助

STVDIVM LATINVM

Non Scholae, sed vitae discimus!
2007/8/31

Proverbium / De amicis

Ut sementem feceris, ita metes.
 
Donec eris felix, multos numerabis amicos;
tempora si fuerint nubila, solus eris. 

Catullus amicum Fabullum ad cenam invitat

Cenabis bene, mi Fabulle, apud me
paucis, si tibi di favent, diebus,
si tecum attuleris bonam atque magnam
cenam, non sine candida puella
et vino et sale et omnibus cachinnis;
haec si, inquam, attuleris, venuste noster,
cenabis bene; nam tui Catulli
plenus sacculus est aranearum.
Sed contra accipies meros amores.
Nam unguentum dabo, quod meae puellae
donarunt Veneres Cupidinesque;
quod tu cum olfacies, deos rogabis,
totum ut te faciant, Fabulle, nasum. 

Finiti amores

Vale, puella, iam Catullus obdurat
nec te requiret nec rogabit invitiam.
At tu dolebis, cum rogaberis nulla.
Scelesta, vae te! Quae tibi manet vita?
Quis nunc te adibit? Cui videberis bella?
Quem nunc amabis? Cuius esse diceris?
Quem basiabis? Cui labella mordebis?
At tu, Catulle, destinatus obdura! 
2007/8/30

De pugna Cannensi

Consules apud Cannas aciem ita instruxerunt:
Ub dextro cornu Romanos equites constituerunt, deine pedites;
laevum cornu equitatus sociorum tenuit, deinde peditatus,
mediam aciem legiones Romanae.
Consules ipsi cornua tenuerunt;
alter sinistro cornu praeerat, alter dextro.
Hannibal autem suos in acie ita constituit:
Cornibus praeerant Hasdrubal et Maharbal,
mediae aciei Hannibal ipse.
Sol utrique exercitur obliquus erat,
  quod Romani in meridiem versi steterunt,
    Poeni in septentrionem.

De re publica

Est res publica res populi.
Populus autem est coetus multitudinis
iuris consensu et utilitatis communione sociatus.
Eius autem coetus prima causa est
naturalis quaedam hominum congregatio.
Hi hominum coetus sedem primum certo loco
domiciliorum causa constituerunt;
quam cum locis manuque saepsissent,
talem coniunctionem domuum (=domorum)
oppidum vel urbem appellaverunt.
 
  Cum penes unum est omnium summa rerum,
regem illum unum vocamus
et regnum eius rei publicae statum.
  Cum autem rex iniustus esse coepit,
perit illud rei publicea genus,
et est idem ille tyrannus.
Si per se populus interfecit aut eiecit tyrannum,
primo est moderatus, et sua re gesta gaudet
et conservare vult per se constitutam rem publicam.
  Sin regi iusto vim populus attulit
  regnoque eum spoliavit et totam rem publicam usurpavit,
tum fit illud, quod iam Plato dixit:
Talis enim populus magistratus et principes
vituperat et tyrannos appellat.
Ii autem, qui parent magistratibus et principibus,
agitantur ab eo populo et servi voluntarii appellantur.
Postremo in eius modi rebus publicis
plena libertatis sunt omnia,
ita ut et privata domus omnis vacet dominatione,
  ut pater filium metuat, filius patrem neglegat,
  ut nihil intersit, utrum civis sis an peregrinus.
Ex quo fit, ut etiam leges incipiant neglegere,
ut plane sine ullo domino sint.

De Dionysio, Syracusarum tyranno

Duodequadraginta annos tyrannus Syracusarum fuit Dionysius,
cum quinque et viginti annos natus dominatum occupavisset.
Hic cum esset nobili genere natus
abundareque et aequalibus et propinquis,
tamen credebat eorum nemini.
Quin etiam, ne tonsori collum, committeret,
tondere filias suas docuit.
Quantopere autem amicitias desideraret,
declaravit in duobus illis amicis:
Horum alter, cum Dionysio insidias paravisset,
capitis damnatus est.
Sed tyrannus ei permisit,
  ut, antequam supplicio afficeretur, paucos dies ad suos iret,
et alterum vadem accepit.
Cum ille, ut vadem suum liberaret,
ad horam mortis destinatam redisset,
Dionysium tanta admiratio cepit,
ut non modo illum absolveret, sed etiam exclamaret:
"Utinam ego tertius vobis amicus adscriberer!
Quid faciam, ut amicitia vestra dignus fiam?"

An arrive of a victory message to Rome

Nuntii urbem intraverunt.
Postquam in curiam ducti sunt, consul eos exponere iussit,
quantae hostium copiae fuissent,
quot milia ex eis caesa, quot capta essent,
num multi milites Romani cecidissent,
utrum dux hostium fugisset an captus esset.

Farewell words from Socrates to his friends

Ne mortem timueritis!
Sed tempus est iam hinc abire
- me, ut mortem obeam, vos, ut vitam agatis.
Utrum autem sit melius, nemo scit nisi deus. 

Cicero ad Marcum filium, qui Athenis atudia obit

Utinam, mi fili, ipse tecum esse possem!
Ad te Athenas venirem, nisi me patria retineret.
Utinam his litteris vox mea ad te perveniat!
Magnopere te moneo, ut non solum orationes meas,
sed etiam meos de philosophia libros legas. 

De ratione humana

Utinam dei donum hoc divinum rationis et consilii
hominibus ne dedissent,
quod pauci bene, multi autem improbe adhibent!
Quid potius hominibus dei dedissent,
si eis nocere voluissent? 

De amore patriae

Amemus patriam, pareamus legibus, consulamus bonis civibus!
Praesentia commoda neglegamus, posteritatis gloriae serviamus!
Ne timeamus pericula, ne simus timidi,
sed animo forti omnia pericula subeamus! 

Farewell greetings to Rome

Valeant cives mei! Sint incolumes, sint florentes, sint beati!
Floreat haec urbs! In pace mei cives vivant! 

Imperator Augustus de suis rebus gestis

Bella terra et mari civilia externaque toto in orbe terrarum gessi.
Fuerunt sub sacramento meo
circiter quingenta milia civium Romanorum.
Tres egi triumphos.
--------------------------------------------------
Da mi basia mille!
Pax intrantibus, salus exeuntibus.

Scipio de generibus rerum publicarum

Tria sunt genera rerum publicarum:
- regnum,
- illa civitas, quae optimatium arbitrio regitur,
- civitas popularis.
Horum trium generum quodvis non perfectum quidem est,
tolerabile tamen.
Ex his tribus generibus longe praestat mea sententia regnium.

Negative beauty

Salve, nec minimo puella naso
nec bello pede nec nigris ocellis
nec longis digitis nec ore sicco!
--------------------------------------------------
Fortes fortuna adiuvat.

Laudes philosophiae

O vitae philosophia dux,
o virtutis indagatrix expultrixque vitiorum!
Tu urbes fundavisti,
tu dissipatos homines in societatem vitae convocavisti,
tu eos inter se iunxisti;
tu inventrix legum, tu magistra morum fuisti.
Vos autem, homines, cur eam,
  quae vobis multa bona praebuit,
non modo saepe neglexistis, sed etiam vituperavistis?

De Archimedis Sepulcro

Anno ante Christum natum septuagesimo quinto (LXXV)
M. Tullius Cicero quaestor in Sicilia fuit.
Tum Syracusis seplcrum Archimedis,
  quod Syracusanis ipsis ignotum erat, indagavit.
De eo sepulcro postea haec scripsit:
 
Archimedis sepulcrum ignoratum a Syracusanis ego indagavi.
Sciebam enim in monumento sphaeram esse cum cylindro.
Erant autem Syracusis ad portas Agrigentinas multa sepulcra
  saepta undique et vestita vepribus et dumetis.
Ibi conspexi columellam,
  in qua erat sphaerae figura et cylindri.
Atque ego statim Syracusanis dixi:
"Illud ipsum est, quod quaerebam."
Immissi sunt multi homines cum falcibus,
  qui purgaverunt et aperuerunt locum.
Tum ad columellam accessimus;
apparebat inscriptio, quae declarabat
  hoc sepulcrum Archimedis esse.
Ita Syracusani monumentum Archimedis per me cognoverunt.
 

Ulixes Arminius Germanus

职业
地点

Salvete amici! Ulixes vos salutat!

请稍候...
很抱歉,您输入的评论太长。请缩短您的评论。
您没有输入任何内容,请重试。
很抱歉,我们当前无法添加您的评论。请稍后重试。
若要添加评论,需要您的家长授予您相应权限。请求权限
您的家长禁用了评论功能。
很抱歉,我们当前无法删除您的评论。请稍后重试。
您已超过了一天之内允许提供的评论数上限。请在 24 小时后重试。
因为我们的系统表明您可能在向其他用户提供垃圾评论,您的帐户已禁用了评论功能。如果您认为我们错误地禁用了您的帐户,请联系 Windows Live 支持部门
完成下面的安全检查,您提供评论的过程才能完成。
您在安全检查中键入的字符必须与图片或音频中的字符一致。